-- Leo's gemini proxy

-- Connecting to litterae.art:1965...

-- Connected

-- Sending request

-- Meta line: 20 text/gemini;lang=la

# Domicilium amissum restauratur


Nomen hujus sitús, videlicet 'litterae.art', circiter nonas Augustas amisi. Postea capsula occulta inaccessaque manebat quinque sexve dies. Non ob ullam negligentiam meam res ita evenit, culpo autem societatem cujus officium est nomina interretialia gerere. Equidem isti societati pretium solvi ad nomen renovandum, ad tempus sane, ut debeo facere quotannis mense Augusto. Utique nunc non queror, immo sum lætus, capsula enim rursum universo aperitur, quandoquidem illi heri nomen amissum manibus meis restauraverunt.


Domicilium 'litterae.art' mihi carum est quia olim felici fortuná eo potitus sum. Id duos abhinc annos adeptus sum ubi præmium per quandam sortem interretialem accepi. Propterea licuit mihi quodlibet domicilium desinens in '.art' creare, gratis nimirum. Deinde haud diu vocabulum præfigendum quæsivi. Nam mihi utpote cupienti situm instituere quo litteræ Latinæ in lucem ponerentur, 'litterae' vox et idonea et amœna visa est. Atque ita fuit origo.



--

Ismail in publicum deposuit (CC0)

id. Aug. MMXXII


Limen

-- Response ended

-- Page fetched on Fri May 10 21:42:55 2024