-- Leo's gemini proxy

-- Connecting to litterae.art:1965...

-- Connected

-- Sending request

-- Meta line: 20 text/gemini;lang=la

# Vigilo quod strepitant foras


Hæc est nox quarta sine intermissione! Iterum domi dormire nequimus ob molestum strepitum continuo factum a vehiculis. Quomodo id fieri potest in vicino nostro tam amœno?


Via juxta domum tranquilla semper fuit atque etiam pæne vacua, dumtaxat post solis occasum. At nudius quartus via repente vehiculis redundare cœpit. Petunt naphtham (seu oleum vehiculi motui necessarium) a statione quæ propemodum quingenti passús hinc abest. Nuper quidem ille negotiator raro copiam naphthæ habet, neque igitur tot vehicula tantulá naphthá suppeditare potest. Itaque vehicula omnimoda interdiu noctuque in his partibus congregant, efficiuntque agmen, opperientia dum naphtha in stationem comportetur. Etiam cum demum naphtha ibi paretur, agmen non protinus progreditur, repit potius lentissime quia cententa vehicula vix ali possunt simul, immo terna quaternave.


Interea aliqui e vehiculorum gubernatoribus sedent musicam auscultantes nimio amplificatam, colloquunturque magná voce inter se, nec flocci faciunt quoscumque qui insomnes prope habitent.


Quæsiveris forsan quamobrem gubernatores naphtham aliunde non petant. Unicane ista statio in urbe? Minime vero, sunt multæ híc, sed eæ quoque idem patiuntur. Nam aliquot ante mensibus administratores nostræ insulæ annuntiaverunt parum relinqui in ærario publico. Nunc opes omnino desunt ad importanda necessaria ab aliis terris, non modo res de petroleo derivatas, sed etiam oryzam, frumenta, lactem, medicamenta. Penuria populum affligit.


Dum vigilo hoc saltem est consolatio. Currum quem possederam vendidi. Qui si etiam adesset, sine oleo immobilis inutilisque esset.



--

Ismail in publicum deposuit (CC0)

a.d. XII kal. Jun. MMXXII


Limen

-- Response ended

-- Page fetched on Fri May 10 18:01:23 2024