-- Leo's gemini proxy

-- Connecting to litterae.art:1965...

-- Connected

-- Sending request

-- Meta line: 20 text/gemini;lang=la

# Capsulam condo


Quoniam mihi curæ est linguam Latinam discere, hanc capsulam modo institui ad exercendam facultatem scribendi. Híc spero me interdum editurum scripta brevia quandocumque satis otii habeam.


Ne viæ qua capsulam condiderim obliviscar, gradús perfectos noto infra.


Imprimis necesse fuit nancisci aliquod ordinatrum interreti apertum, satis firmum amplumque ad capsulam hospitandam. Ergo e multis societatibus, quæ stationibus interretialibus negotiantur, pretium quærebam 'ordinatri privati in nube' (VPS quod vulgo vocatum). Denique ejusmodi ordinatrum parvo pretio conduxi, paupertatis causá nimirum. Revera hoc potens veloxve appellari nequit, immo est imbecillum præsertim cum memoriá exiguæ capacitatis apparetur. Attamen, utpote hanc paginam illinc arcessitam nunc leges, ordinatrum efficax esse concludo. Quippe quod afferre scripta immutabilia, qualia híc sint, est munus sane simplex neque opes requirit.


Ad machinam regendam, systema Debian X adoptavi. Cujus usus est mihi bene notus quia duobus ante annis aliud ordinatrum eodem modó administrabam. Ut prius, primum imperatum rite factum 'apt purge vim' deinceps 'apt install emacs'.


Deinde effeci ut nomen litterae.art posthac novo ordinatro assignaretur, systemate DNS auctore.


Omniane tunc parata? Minime vero, machina nondum fuit particeps in reti 'Gemini'. Dæmon enim nondum affuit qui visitatoribus continenta capsulæ redditurus esset secundum formulas Gemini retis. Certe non desunt programmata quæ tales dæmones creare possunt. Equidem tempore carens ad multa programmata probanda, casu unum selegi cujus nomen est 'gmid'. Præcepta ad gmid pertinentia cito didici, gratiá libelli ab autore præbiti. Cujus auxilio tum effeci ut dæmon perpetuo sedeat in ordinatro postulationes a reti exspectans iisque respondens.


Libellus super gmid


Ita rem incohavi.



--

Ismail in publicum deposuit (CC0)

a.d. VII kal. Maj. MMXXII


Limen

-- Response ended

-- Page fetched on Fri May 10 07:28:08 2024